Hľadaný výraz: Jer 51,15-19, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
15 Qui fecit terram in fortitudine sua, praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos; 16 dante eo vocem, multiplicantur aquae in caelo; qui levat nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit et producit ventum de thesauris suis. 17 Stultus factus est omnis homo, absque scientia; confusus est omnis conflator in sculptili, quia mendax conflatio eius, nec est spiritus in eis. 18 Vana sunt opera et risu digna, in tempore visitationis suae peribunt. 19 Non sicut haec pars Iacob, quia, qui fecit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius: Dominus exercituum nomen eius.

1

mail   print   facebook   twitter